PHUNON

PHUNON
PHUNON
civitas quondam Principum Edom, dein viculus, ubi aeris metalla damnatorum suppliciis effodiuntur. Hic castra. metati sunt filii Israel profecti de Salmona, Numer. c. 33. Latine, gemma, sive aspiciens. Hebr. Gap desc: Hebrew vel Phinon Gap desc: Hebrew, Patribus Phaeno, et Phennen et Fenon et Metallo-fenon scribunt; atque inde Phaenesia vel Phennesia metalla. Sic apud Eusebium, Histor. l. 8. c. 13. Silvano Ecclesiarum circa Gazam Episcopo et aliis undequadraginta caput amputatum est, κατὰ τὰ εν Φαινοῖ χαλκοῦ μέταλλα, ad aeris metalla, quae in Phaeno. Et in Athanasii Ep. ad Solitarios, narratur Eutychius εἰς μέταλλον ἀποςταλῆναι καὶ μέταλλον οὐχ ἁπλῶς, ἀλλ᾿ εἰς τὸ τῆς Φαινῶ, ad metallum fuisse missus, neque solum ad metallum, sed et ad metallum Phaeno. Sic apud Epiphanium in Meletianis, Meletius et alii multi in exilium acti sunt, ὑπεροριςθέντες εν τοῖς φαινησίοις μετάλλοις, ad Phaenesia metalla relegati. Theodoretum item, Histor. l. 4. c. 19. Τοῖς φεννεσιόις καὶ Προκοννησίοις παρεδίδοντο μετάλλοις, Ad Phennesia et Proconnesia metalla damnabantur. Nec multo post de quodam Damasi Diacono, Τᾶς κατὰ Φέννης παρεδόθη μετάλλοις᾿ ἔςτι δὲ ταῦτα τοῦ χαλκοῦ. Ad Phennes metalla damnatus est, quae sunt aeris metalla. Ita etiam Nicephorus Callistus, l. 11. c. 28. Sed disertissime Hieronymus in Locis; FENON, castra filiorum Israelis in deserto. Fuit autem quondam civitas Principum Edom, nunc viculus in deserto, ubi aeris metalla damnatorum suppliciis effodiuntur, inter civitatem Petram et Zoaram. Item, DEDAN est in quarto milliari a Metallo-feno contra Aquilonem. Hic itaque Idumaeae locus arris fodinis olim valde insignis, suppliciis proscriptorum, Christianorum inprimis, sub Imperatorlb. Gentilibus, inserviit; in quo Mosis tempore sumptum videtur aes, ex quo serpens aeneus fuit conflatus. Licet enim, in quo praecise loco erectus fuerit illustris hic CHRISTI typus, Scriptor sacer non dicat; inde tamen profectos Israelitas narrat castra posuisse in Oboth, Numer. c. 21. v. 10. Unde omnino sequitur, Phunon locum illum fuisse, nam hinc profecti castra in Oboth metati dicuntur, Numer. c. 33. v. 43. Neque id fortasse sine mysterio: Sic enim significaripotuit, corpus, quod Christus assumpsit, non aliunde fuisse allatum, sed ibi natum et formatum, ubi in carne manifestatus est. Tandem vero defecisse seu potius neglecta fuisse haec metalla, colligitur ex illis Aristeae in Histor. de LXX. Interpretibus, Ἐλέγετο δὲ καὶ ἐκ τῶ παρακειμένων ὀρέων τῆς Ἀραβίας μέταλλα χαλκᾶ καὶ σιδηρᾶ συνίςταςθαι πρότερον. ἐκλέλειπται δὲ ταῦτα, καθ᾿ ὃν ἐπεκράτησαν χρόνον Πέρσαι, Narrabatur etiam ex Arabiae montibus (Iudaeae) vicinis, prius metalla aeris et ferri fuisse eruta: sed ea defecisse (i. e. neglecta fuisse, ut ex sequentib. constat) quô tempore Persae rerum potiebantur. S. Bochart. Hieroz. Part. poster. l. 3. c. 13.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Coptic Persecutions — • During the first two centuries the Church of Alexandria seems to have been freer from official persecution at the hands of the Roman Government than its sister churches of Rome and Antioch. . . Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Coptic… …   Catholic encyclopedia

  • Biblical Geography —     Biblical Geography     † Catholic Encyclopedia ► Biblical Geography     With the exception of the didactic literature, there is no book in the Bible which, to a greater or less extent, does not contain mention of, or allusions to, the… …   Catholic encyclopedia

  • Idumea — • The country inhabited by the descendants of Edom Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Idumea     Idumea     † …   Catholic encyclopedia

  • AENEUS Serpens seu Saraph — Dei iuslu in deserto erectus est, ut morsi a Seraphim, i. e. Hydris seu Chersydris, ut interpretatur vocem Bochart. Israelitae, eius aspectu sanarentur, Numeror. c. 21. v. 9. Hinc Christum adumbravit, Iohan. c. 3. v. 14. cuius rei rationes… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • METALLA — I. METALLA Sardiniae oppid. apud Antonin. inter Nespolim, et Sulchos. Civita de Glesie Cluverio. II. METALLA sub Imperatorib. Gentilibus, habitacula piorum fuêre: Clemens enim Episcopus Romanus et Martyr Chersonesum deputatus, 2000. Christianorum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NEHUSTAN — 2. Regum c. 18. v. 4. ubi de Ezechia Rege Ipse amovit excelsa fregitque statuas et excidit lucum: contudit etiam serpentem aeneum, quem fecerat Mose, co quod usque ad dies illos adolerent ei Israelitae, quem vocavit Nechuschthanem: denotat,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”